Pages

Friday, June 22, 2012

KASSAY FAMILY HISTORY AND GENEALOGY


1046.
Rákóczy Zsigmond átírja és megerősíti Báthory Zsigmondnak 1591. jun. 4. a Maros széki székely hadnagyok és gyalog puskások részére adott (s Báthory András által 1599. aug. 2. megerősített) kiváltságlevelét, a mely mentesíti őket az udvarhelyi kapitány és Maros-széki király- bírák hatósága, továbbá az Udvarhely várában állandó őrszolgálat és más teherviselés alól és szabályozza jogviszonyaikat. Kelt Gy.-Fejérvárt 1607. aug. 8.
Nos Sigismundus Rakocy Dei gratia princeps Transylvaniae, partium regni Hungariae dominus et Siculorum comes etc.
Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod pro parte et in personis agilium universorum centurionum et peditum pixidariorum sedis Siculicalis Marus exhibitae sunt nobis et praesentatae quaedam litterae confirmationales serenis- simi quondam Andreae, protunc principis Transylvaniae in pergameno
patenter confectae, sigillique eiusdem pendentis et authentici munimine in cera rubea impressione roboratae ac manus subscriptione commu- nitae; quibus mediantibus idem Andreas princeps alias illustrissimi Sigismundi Bathory fratris et praedecessoris sui, vayvodae Transylvaniae privilegiales super certis quibusdam regulis et observationibus prae- dictorum universorum centurionum, peditumque pixidariorum, in publi- cis huius regni servitiis obeundis et praestandis, litteris in ipsis mani- festis et expressis verborum formulis, idoneo et condecenti ordine in- sertis et inscriptis confirmavisse dignoscebatur, tenoris infrascripti; supplicantes nobis debita cum instantia, ut nos easdem litteras, nec- non omnia et singula in eisdem contenta, ratas, gratas et accepta habentes, acceptare, approbare, ratificare, ac tam pro se ipsis, quam pro posteritatibus ipsorum universis gratiose confirmare dignaremur. Quarum quidem litterarum confirmationalium tenor talis est:
Nos Andreas divina miseratione sanctae Romanae ecclesiae car- dinalis Bathoreus, Transylvaniae, Moldaviae, Valachie, Trassalpinae princeps, partium regni Hungariae dominus, Siculorum comes et epis- copatus Varmiensis perpetuus administrator etc. Memoriae commenda- mus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod pro parte et in personis agilium universorum centurionum et reliquo- rum peditum nostrorum pixidariorum sedis Siculicalis Marus exhibitae sunt nobis et praesentatae quaedam litterae serenissimi Sigismundi principis etc. domini fratris et praedecessoris nostri charissimi in simplici papyro patenter confectae, sigilloque eiusdem, in inferiori earum margine communitae, continentes in se certas quasdam regulas et ob- servationes in publicis regni servitiis, sub conditionibus et formis in eisdem litteris specifice denotatis et expressis per eosdem centuriones et pedites pixidarios observantes tenoris infrascripti; supplicantes nobis humillime, ut nos easdem litteras ac omnia et singula in eisdem con- tenta, ratas, gratas et accepta habentes, acceptare, approbare, ratificare ac pro praefatis universis centurionibus et peditibus pixidariis, ipso- rumque successoribus universis clementer confirmare dignaremur. Qua- rum quidem litterarum tenor talis est:
Nos Sigismundus Bathory vajvoda Transylvaniae et Sicu- lorum comes etc. Memoriae commendamus tenore praesentium significantes, quibus expedit universis, quod agiles universi tam cen- turiones, quam reliqui sedis nostrae Siculicalis Marus pedites
nostri pixidarii humillime nobis supplicarunt, qualiter multa ipsos premerent gravamina, pleraque nova et inusitata, maxime autem angeret eos continua arcis nostrae Udvarhely custodia, dum ad portam eiusdem loci per capitaneum Udvarhelyensem continuo die noctuque assidere urssi ac ad alia quoque ministeria, insciis, nec superinde compellatis eorum centurionibus, accersiti, tempus omne hisce occupationibus impenderent, ob idque rem eorum familiarem, ex qua sola vitam sustentarent, negligere cogerentur. Accederent praeterea mulctarum sive birsagionum iniquarum exactiones, quibus, qui tenuioris fortunae essent, prorsus exhaurientur: unde eo iam ventum esset, ut nisi certus aliquis eis ordo praescriberetur, minime munus hoc suum tueri amplius possent. His igitur nos eorum que- rimoniis permoti, atque etiam eo proposito, ut eos ad publica regni ministeria a rebus omnibus paratiores instructioresque redderemus, haec eisdem annuenda et concedenda duximus: Primo, quod a modo in posterum nec capitaneorum arcis nostrae Udvarhely, nec judi- cum regiorum dictae sedis Marus, sed nec aliorum quorumlibet jurisdictioni et potestati iidem pedites nostri eiusdem sedis, sed nostrae tantum, ac centurionum nostrorum subiiciantur, ad quorum centurionum iussum incunctanter omnia munera, quae ab illis re- quiruntur, obeant. Immunes autem sint a continuo arcis nostrae Udvarhely custodia, sed domi suae rem suam familiarem curent; hoc tamen adiuncto, quod necessitate aliqua ardua ingruente, si videlicet rumor hostilis requirat, aut legati externi per illas partes deducendi, comitandique fuerint, vel aliquis comprehendendus sit et similis aliqua occurat necessitas, ad nuncium capitanei Udvar- helyensis statim ad arcem nostram Udvarhely, vel quo ipsi iussum fuerit, se conferre, arcem nostram tueri, atque hosti quoque se ipsos, eo numero, quo opus erit, opponere debeant, idque statim faciant, simulatque per capitaneum centurionibus eorum peditum nostrorum id significatum, demandatumque fuerit, nam inseiis cen- turionibus nullus peditum, vel ipso iubente capitaneo, usquam se commoveat. Centuriones nihilominus in praemissis arduis easibus nulla, ratione mandata capitanei negligant et rejiciant, caveat tamen capitancus, ne ex aliqua iniuria illis negocium, facessat et super- vacaneum laborem, illis imponat. Quod ad rationem modumque judiciorum attinet, annuimus et concedimus, ut ex parte peditum
pixidariorum inter ipsos duntaxat solos pedites et non alios, cum nimirum aliqua inter eos controversia, sive personarum, sive rerum aliquarum ratione coorta fuerit, centuriones ipsorum imprimis eis ius dicant, quorum judicio si quae partium non fuerit contenta, causam ipsam sanioris revisionis gratia in praesentiam capitaneorum arcis nostrae Udvarhely, ac inde rursum in curiam nostram sci- licet in praesentiam si libuerit, possit appellari. In actionibus autem litibusque cum alienis, sive nobiles, aut nobilium subditi, sive cives ii et oppidani fuerint, veterem atque usitatum iuditiorum ordinem servari ab eis volumus, nempe ut actiones ipsae et a peditibus ipsis contra nobiles, eorumque subditos, et e contra a nobilibus et eorum subditis contra pedites, coram ordinariis iudicibus, iuxta regni consvetudinem, instituantur, prosequanturque, ita utque in comita- tibus aliquibus huius regni residentes comitum ipsorum eius loci, qui in sedibus Siculicalibus iudicum regiorum, qui vero in oppidis iudicum similiter eorundem oppidorum iurisdictioni ea ratione sint obnoxii et subiecti, ut in universis causis, sive rerum critninalium, sive haereditariarum, aut alio quovis nomine vocatarum, quae inter eos utro citroque motae fuerint, iudicum ipsorum ordinariorum et sententiis et mulctis iudiciariis, et mulctis denique aliis, pro rei ipsius merito, legalibus executionibus debeant etiam subiacere. Verum tamen in sedibus Siculicalibus, ac iudicibus regiis non alio quoquam, praeterquam ad locum sedis ipsius iudiciariae, nimirum in sede Marus in oppidum Zekely-Vasarhely, et non alio, sigil- lus pro more ipsorum ad causam dicendam pedites ipsi pixidarii admoneri, citarique debeant.
Ad inquisitiones autem maleficorum quotannis pro regni con- svetudine obeuntes cum comitibus et judicibus regiis, capitanei etiam peditum ipsorum pixidariorum, iisdem in locis constituti exis- tentes, statis semper temporibus simul egredi, paremque cum illis ea in re operam navare debeant, mulctas tamen sive birsagia ab ipsis peditibus, si quae tum obvenerint, non comites sive judices regii, sed capitanei tantum percipiant, Birsagia porro sangvinis a peditibus ipsis pixidariis extra judicium non capitaneus aut judices regii exigant et percipiant, sed soli centuriones aut exigant nimirum et percipiant, aut pro qualitate excessus plagis et carcere reos puniant. Damus etiam facultatem centurionibus, quandocunque ipsis
libitum fuerit, pro ratione offici sui perlustrandi eosdem pedites nostros pixidarios, ut scilicet diligenter provideant, quibus armis et quo sint modo instructi, ne ignavia corpore et animo difluant, et exercitii desvetudine torpescentes negligant armorum cultum, quin potius semper sint expediti ad omnem rei eventum. Ne quid autem peditum nostrorum commoditati hac quoque in parte desit, annuen- dum hoc etiam et concedendum duximus, ut quicunque peditum nostrorum haereditates quascunque suas tam in villis et possessio- nibus, quam in territoriis earum habitas, quovis nominis vocabulo vocitatas, urgente necessitate a se alienare voluerit, eas ad se redi- mendas, ante omnes alios emptores, aut pignora recipientes pedites nostri pixidarii primum jus habeant, et potestatem; imo pedites nostri pixidarii in causa alienanda non aliis, quam peditibus vicissim nostris haereditates suas alienent, ne inopia praepediti ad eas angustias redigantur, ut officio tandem suo satisfacere nequeant. Caeterum si quos ex iisdem peditibus pixidariis haeredibus et pos- teritatibus utriusque sexus universis deficere contingeret, annui- mus, ut huiusmodi deficientes bona mobilia et immobilia, quovis nominis vocabulo vocitata, in consangvineos suos et fratres gene- rationales propinquiores, pedites scilicet nostros pixidarios, si qui existerent, devolvantur et condescendant. Qui autem masculini sexus tantum prole deficerent, filiam superstitem reliquentes, illius bona in eis filiam devolvantur, ac quicunque ipsam in uxorem, aut peditis nimirum alicuius filius, aut alioqui advena aliquis liber, suique juris, non autem sive noster, sive magnatis ac nobilis alicuius subditus duxerit, in peditatu eo iure succedat, et recipiatur, quo socer re- cepti defunctus fruebatur, serviebatque in peditatu. Prout praemissa universa et singula eisdem annuimus, concedimus per praesentes, harum nostrarum vigore et testimonio litterarum mediante.
Datumin civitate nostra Alba Julia, quarta die mensis Junii, anno Domini milesimo quingentesimo nonagesimo primo. A dextra autem parte subscriptum erat Sigismundus Bathori; a sinistra vero Wolphgangus Kovachioczy cancellarius.
Nos itaque praemissa supplicatione nobis modo, quo supra, por- recta elementer exauditata et admissa, praescriptas litteras dicti sere- nissimi principis Sigismundi non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspicione carentes
— 24 —
presentibus litteris nostris de verbo ad verbum sine diminutione et augmento aliquali insertas et incriptas, quoad omnes earum continen- tias, clausulas, articulos et puncta eatenus, quatenus eadem rite et legi- time existunt emanatae, viribusque earum suffragatur Veritas, ratas, gratas et accepta habentes, acceptavimus, approbavimus, ratificavimus, et pro iisdem centurionibus et peditibus pixidariis dictae sedis Siculicalis Marus, ipsorumque successoribus universis, perpetuo valituras gratiose confirmavimus, imo acceptamus, approbamus, ratificamus et confirma- mus, harum nostrarum vigore et testimo litterarum mediantum.
Datum in civitate nostra Alba Julia, die secunda mensis Augusti anno Domini millesimo quingentesimo nonagesimo nono. Erat sub- sriptum a dextra Andreas cardinalis Bathoreus, princeps Transylvaniae; a sinistra autem in inferiori parte Joannes Jacobinus secretarius.
Nos igitur praemissa supplicatione nobis modo, quo supra, facta faventer exaudita et admissa, praescriptas litteras confirmationales, non abrasas, non cancellatas, nec in aliqua sui parte suspectas, sed omni prorsus vitio et suspicione carentes praesentibus litteris nostris de verbo ad verbum, sine diminutione et augmento aliquali inseri et in- scribi facientes, quoad omnes earum continentias, clausulas, articulos et puncta eatenus, quatenus eaedem rite et legitime existunt emanatae, viribusque earum veritas suffragatur, ac in quantum iidem centuriones, peditesque pixidarii sedis Siculicalis Marus in continue earum usu perstiterunt, et nunc quoque persistunt, ratas, gratas et accepta ha- bentes acceptamus, approbamus, ratificamus, ac pro praefatis centurio- nibus, peditibusque pixidariis saepedictae sedis Siculicalis Marus, ipsorumque successoribus universis, perpetuo valituras, gratiose con- firmamus, harum nostrarum, pendentis et authentici sigilii nostri mu- nimine roboratarum, vigore et testimonio litterarum mediante.
Datum in civitate nostra Alba Julia die decima octava mensis Augusti anno Domini millesimo sexcentesimo septimo.
page33image18360
SIGISMUNDUS RAKOCY mpr.
page33image19272
JOANNES PETTKY, cancellarius.
page33image20184
STEPHANUS KASSAY, secretarius. .
page33image21136
(Eredetije Maros-Torda, vármegye levéltárában.)